PLASTICE

PLASTICE
PLASTICE
Graece Πλαςτικὴ, Ars fingendi ex argilla, gypso, cera, aliave materia: unde similit udine petitâ de mollibus ac cereis puerorum ingeniis, Horatius, l. 2. Epist. 2. v. 8.
——— Argillâ quidvis imitaberis udâ.
A Galeno, una cum Graphice seu Picturâ, Artibus Liberalibus adnumeratur in Exhortat. ad perdiscendes Artes, cum post recensitas, Medicinam, Rhetoricam, Musicam, Geomettiam, Arithmeticam, Astronomicam, Grammaticam ac Legum peritiam, adddit: Πρόςθες εἰ βούλει ταύταις Πλαςτικήν τε καὶ Γραφικὴν. εἰ γὰρ καὶ διἀ τῶ χειρῶν ενεργοῦςιν, ἀλλ᾿ οὑκ ἰχύος νεανικῆς δεῖται τὸ ἔργον αὐτῶν, Adde his, si voles, fingendi pingendique artificium: quamquam enim ambo manuariâ constent operâ, neutrius tamen exercitatio eget robore iuvenili. Aliis tamen sola Liberalis est Graphice, quae in tabula penicillô lineas ducit et colores addit, utrique tamen commune, quod de Graphice dicebat Socrates, eam εἰκαςίαν εἶναι τῶ ὁρωμένων, esse imitationem seu repraesentationem eorum quae videntur. Differt aut Plastice, a Sulptura, quae facit imagines in ligno prominentes: Statuariâ, quae idem praestat in lapide et metallo: Caelaturâ, quae in ligno, lapide, metallove, imagines facit cavas, ut in annulis signatoriis: Fusoriâ, quae imaginem e metallo aliave materia fundit, etc. Illa enim prominentes, sed ex humore caelatis infuso, imagines efficit. Itaque proprie Plastice de Arte dicitur, quâ figuli ex argilla vel luto fingunt. Unde laxe admodum voce hâc utitur Philostratus in Praefat. Iconum, ubi etiam ad Plasticen revocat Sculpturam in aere, λυγδίνῃ sive alabastro, Pario lapide vel ebore. Quamvis verum sit, statuas non aeneas modo, de quibus Plinius, l. 34. c. 4. 5. 6. s. aut marmoreas, de quibus Idem l. 36. c. 5. 6. 7. sed etiam, antiquissimis nimirum temporibus, figlinas fuisse, quibus Idem, l. 35. c. 12. impendit. Utvero Caelatura difficilior Sculpturâ est, sic utrâque operosior est Plastice. Qua de dre sic Cardanus de Subtil. l. 17, Difficilius non pauloest caelare, quam sculpere. Nam qui sculpunt, quod vident, agunt: qui caelant, aliud vident aliud agunt; et dum vident, non agunt, dum aguntd: non vident, etc. Et postea Plastice vero pura omnium est difficilima praeter Picturam: nec tamen illâ inferior, nisi a Sculptura iuvetur. Nam quidquid difficultatis habet, qui caelat, id totum, et praeter id et materiae dispositionem et scientiam temperamenti ignis et multorum casuum periculum, imo innumerabilium, qui fingit, habet. Ex caelatis enim prius figuris, finguntur humore prius infusô statuae. Quamobrem qui non recte caelaverit, quomodo recte finget? Antiquitatem Artis innuit eusebius in Chron. Epiphanius item, Panarii l. 1. iuxta quos ambos Thara, Pater Abrahami fuit πηλουργὸς καὶ πλάςτης, Imaginum ex luto fictor: Abrahamque eius Deos accendisse fertur. Imo Seruch iam Abrahami avus, narrante Cedrenô, πρῶτος τοὺς πράξαντάς τι ἀνδρεῖον ἀρετῆς καὶ μνήμης ἄξιον ἀνδριᾶςι ςτηλῶν ἐτίμηςε, Primus eos, qui memorabile aliquid ex virtute egissent, statuis honoravit: quas primis saeculis fictiles fuisse certum est. Sed ab ipsis mundi incunabulis coaevam Plasticen arguit, quod ipse Deus, hominem de pulvere terrae finxit, Genes. c. 2. v. 7. ipseque proin se Plastae seu Figulo comparat, Ierem. c. 18. v. 2. 3. 4. 5. 6. hincque ὁ Πλάςας, nos vero τὸ πλάσμα eius dicimur, Romanor. c. 9. v. 20. unde simul magna Arti dignatio. Ex creta primus Dibutades Sicyonius,
Corinthi, ubi artem exercuit, fingere docuit primusque personas tegularum extremis imposuit imbricibus, Pliniô teste, l. 35. c. 12. Lysistratus vero, itidem Sicyonius, Lysipi Statuarii frater, primus statuas e gypso finxit crevitque res in tantum, ut nulla signa statuaeve sine argilla fierent, apud eund ibid. Vide Gerh. Ioh. Voss. l. de 4. Artibus Popular. c. 5. §. 1. 22. 23. Item de Philosophia, c. 16. §. 32. 33. ut et supra, in voce Pictura. Adde Aelian. Histor. Animal. l. 14. c. 37. et Plin. inprimis l. 35. c. 12. ubi de Plastices primis inventoribus, de simulacris fictilibus variis ac pretiis eorum, prolixe agit. Hinc Plasta fastigia templorum, apud Plinium, d. l. Vide infra Teguleo.
Celebres quidam Plastae, ex Plinio.
α. Arcesilaus, L. Luculli familiaris, Venerem Genitricem in Foro Caesaris fecit. Eidem a Lucullo HS. LX. fignum Felicitatis locatum, cui mors utriusque invidit. Eius proplasmata pluris venire solta Artificibus ipsis, quam aliorum opera, tradit M. Verro. β. Chalcosthenes, cruda opera Athenis fecit, ubi locus ab officina eius Ceramicus dictus est. γ. Damopilus, inter laudatissimos Plastas, qui simul et Pictor: Hic una cum Gorgaso Cereris aedem Romaead Circum Max. utrôque genere artis excoluit, versibus inscriptis Graece, quibus significabatur, a dextra opera Damophili esse, a parte laeva Gorgasi. Ante quam aedem Tuscanica omnia in aedibus fuisse, auctor est Varro. δ. dibutades, Corinthi, filiae operâ ex argilla similitudines fingere primus invenit. Illa enim capta amore iuvenis, hôc abeunte peregre, umbram ex facie eius ad lucernam in pariete lineis circumscripsit: quibus Pater impressa argillâ typum fecit et eum
caecoeteris fictilibus induratum igni proposuit; Hic servatus in Nymphaeo, donec Corinthum Muminius everteret. Eiusdem inventum est, rubricam addere, aut ex tubrica cretam fingere, etc. ε. Eucherus Corinthius et Eugrammus, Demaratum Tarquinii Prisci Regis patrem, Corinthô profugum, comitati, primi Italiae Plasticen tradiderunt. ζ. Eugrammus, vide hîc Eucherus. η. Gorgasus, Plastes ac Pictorlaudatiilimus, Vide paulo supra Damophilus θ. Lysistratus, hominis imaginem gypsô e facie primus omnium expressit, cerâque in eam formam gypsi infusâ emendare instituit. ι. Pasiteles Plasticen matrem Statuariae, Scalpturae et Caelaturae este dicens, cum in his omnibus summus esset; nihil tamen unquam fecit, antequam finxit. ου. Posis Varronis aetate, fecit Romae uvas, Item pisces, ut non esset adspectu discernere a veris. Varronis tamiliaris. λ. Rhoecus et Theodorus in Samo primi omnium, ut nonnullis placet, Plasticen in venerunt, mulo ante Battiadas Corinthô pulsos. μ. Turianus a Fregellis accitus est, cui locaret, Tarquinius Priscus effigiem Iovis in Capitolio dicandam. Fictilis is fuit et ideo miniari solitus; fictiles quoque in fastigio templi eius quadrigae. Idem Herculem fecit, qui hodieque materiae nomen in Urbe retinet, Plin. loc. cit. Coeterum Samia in esculentis etiam Plinii aevô Iaudata: in calicibus Aretina: Surrentum quoque, Asta, Pollentia, in Italia: Saguntum in Hispania, in Asia Pergamus famam Hâc arte meruêre. Habuêre et Tralles sua opera, et Mutina; Cois tamen laus maxima. A luxu porro quanta figlinis auctoritas contigerit; Vide ipsum Auctorem.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем сделать НИР

Look at other dictionaries:

  • plastic — PLÁSTIC1, Ă, plastici, ce, adj., s.f. I. adj. 1. Căruia i se poate da, prin modelare, forma dorită, care poate fi uşor deformat fără a crăpa sau a se sfărâma. ♢ Masă plastică sau material plastic = produs sintetic de natură organică, anorganică… …   Dicționar Român

  • iconografie — ICONOGRAFÍE, iconografii, s.f. 1. Disciplină care se ocupă cu studiul operelor realizate în diverse arte plastice; studiu al operelor de acest fel privitoare la un anumit subiect. 2. Totalitatea imaginilor documentare referitoare la o epocă, la o …   Dicționar Român

  • Plastik — Plaste; Elaste; Kunststoff; Statue; Skulptur; Büste * * * 1Plas|tik [ plastɪk], die; , en: künstlerische Darstellung aus Stein, Holz oder Metall: eine bronzene, marmorne, antike, moderne Plastik. Syn.: ↑ …   Universal-Lexikon

  • PICTURA — seu PINGENDI Ars. alias Graphice, ex Graeco, definitur Socrati, ἐικασία τῶ ὁρωμένων, Imitatio seu repraesentatio eorum, quae videntur; quam definitionem cum Plastice communem habet. Horat. l. 2. Ep. 2. v. 8. Argilla quidvis imitaberis uda. Ducit… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • decorativ — DECORATÍV, Ă, decorativi, e, adj. Care decorează; care serveşte la decorare; ornant, ornamental. ♦ Care produce efecte de suprafaţă, exterioare, superficiale. ♦ Artă decorativă = artă de a decora (1), cu mijloacele artelor plastice, exteriorul şi …   Dicționar Român

  • ecvestru — ECVÉSTRU, Ă, ecveştri, stre, adj. De călăreţ, călare; (despre opere plastice) care reprezintă o persoană călare. – Din fr. équestre, lat. equestris. Trimis de LauraGellner, 10.06.2004. Sursa: DEX 98  ECVÉSTRU adj. călare. (O statuie ecvestru.)… …   Dicționar Român

  • extrudare — EXTRUDÁRE, extrudări, s.f. Procedeu de prelucrare a materialelor (metale, mase plastice) prin deformare plastică, constând în trecerea forţată a materialului, supus unei forţe de compresiune, printr o matriţă de formă adecvată; extruziune. – cf.… …   Dicționar Român

  • figura — FIGURÁ, figurez, vb. I. 1. intranz. A fi prezent undeva, a lua parte la ceva. ♦ A se afla înregistrat, înscris undeva. 2. tranz. (Rar) A înfăţişa ceva (în artele plastice). 3. tranz. (Franţuzism înv.; construit cu dativul) A şi închipui, a şi… …   Dicționar Român

  • furan — FURÁN s.m. Combinaţie chimică organică lichidă, obţinută la distilarea răşinilor de conifere şi folosită ca important intermediar în sintezele de mase plastice şi de medicamente. – Din fr. furanne. Trimis de LauraGellner, 15.05.2004. Sursa: DEX… …   Dicționar Român

  • iconologie — ICONOLOGÍE s.f. 1. Ştiinţă care se ocupă cu studierea atributelor proprii diferitelor personaje din mitologia greco romană, creştină etc., a căror cunoaştere permite artiştilor să reprezinte personajele respective. 2. Ramură a paleontologiei care …   Dicționar Român

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”